Transeamus usque Bethlehem

Nolite timere:
ecce enim evangelizo
vobis gaudium magnum,
quod erit omni populo:
quia natus est vobis
Salvator hodie,
qui est Christus Dominus
in civitate David.
Et hoc vobis signum:
Invenietis infantem
pannis involutum,
et positum in praesepio.

Transeamus usque Bethlehem
et videamus
hoc verbum quod factum est.
Mariam et Joseph
et Infantem
positum in praesepio.

Gloria in excelsis Deo,
et in terra pax hominibus
bonae voluntatis.

Transeamus, et videamus multitudinem
militiae caelestis laudantium Deum,
Mariam et Joseph et Infantem positum in praesepio.

Transeamus
et videamus
quod factum est.