Angelus ad virginem

Angelus ad virginem
subintrans in conclave,
virginis formidinem
demulcens, inquit: "Ave,
ave regina virginum,
coeli terraeque dominum
concipies et paries intacta,
salutem hominum;
tu porta coeli facta,
medela criminum."

"Quomodo conciperem,
quae virum non cognovi?
Qualiter infringerem,
quae firma mente vovi?"
"Spiritus sancti gratia
perficiet haec omnia;
ne timaes, sed gaudeas secura,
quod castimonia
manebit in te pura,
Dei potentia."

Ad haec virgo nobilis
respondens inquit ei:
"Ancilla sum humilis
omnipotentis Dei.
Tibi coelesti nuntio,
tanta secreti conscio,
consentiens et cupiens videre
factum quod audio,
parata sum parere
Dei consilio."

Angelus disparuit
et statim puellaris
uterus intumuit
vi partus salutaris.
Qui, circumdatus utero
novem mensium numero,
hinc exiit et iniit conflictum,
affigens humero
crucem, qua dedit ictum
hosti mortifero.

Eia Mater Domini,
quae pacem redidisti
angelis et homini,
cum Christum genuisti!
Tuum exora filium
ut se nobis propitium
exhibeat et deleat peccata,
praestans auxilium,
vita frui beata
post hoc exsilium.